WALLENSES

WALLENSES
WALLENSES
aliis Wallones et Romani. Cum Germaniae populi provincias Imperii Romani in Occidentis partibus, nimirum Galliam, Hispaniam, Britanniam, africam, atque Italiam, armis occupavissent, provinciales quidem priscum nomen suum retinuêre, ac modo suae quisque nationis propriô vocabulô, modô, idque saepius, in commune Romani sunt appellati: novi autem possessores et domim Germani, honoris causâ, dicti sunt Barbari. Unde in priscis Legibus et Historiis item apud Gregorium Turonens. et Fortunatum Barbaros ac romanos iunctim onminari et alteros alteris opponi constat. Hinc et Galliae partem, quae Odoni, Francorum Regi parebat, Franciam Romanam, i. e. Nenstriam vel Franciam, Gallicâ linguâ utentem luitprandus, l. 1. vocat, ut eam a Francia Germanica, sive ab Austrasia Lothariive regno et Germania distinguat. Et Nithardus, l. 3. Romanam linguam Teudiscae opponit. Brabantia itidem Romana Divo dicta est, Gallorum linguâ utens, le Wallon Brabant, et promiscue le Roman pays, Divaeus, Rerum Brabant. l. 7. Equestres ad lacum Lemanum, Cabllenses vulgo dicti et confines iis Vallenses, i. e. Sedunensis et Lausannensis Dioecesium partes, quae Gallicâ linguâ utuntur, vulgo Pays Roman nuncupantur. Rhaeti etiam Curienses. portio quoudam Imperii Romni, se Romanos dicunt, et fabulosa Roemata Romans Gallis vocantur, quod sunt linguâ Romanâ, i. e. Gallicâ composita: Hos Romanos Germani, qui in illorum agris finibusque consedâre, linguâ suâ Wallenses, vel Wallanos nuncupavêre: unde Giraldus Cambrensis scribit, in descript. Cambriae, l. 1. et 7. hanc Britanniae partem, post occupatum Britannicum regnum, dictam esse Walliam, a Saxonibus, linguâ suâ extraneum quemlibet Wallum appellare solitis: et Guillimannus, l. 2. rer. Helvet. in Comitatu Sisgoviae, agri Basiliensis, oppidum Valenburgum, interpretatur Burgum Romanorum. Hodieque Germanis Sclavisque communiter Itali Walchen appellantur. Hinc et Walachia dicta, quod Romanos seu Italos incolas habuerit: Ita ergo Belgae, qui linguâ Gallicâ utuntur, Germanis finitimi, Walen his, Gallis morem Germanorum sequentibus Wallons, vel Ouallons appellantur. Horum in Gallia Belgica tres sunt provinciae, Atrebates, Flandria Wallensis, et Hainoum, qui in commune pagus Wallensis, pays Walon vocantur: non sic tamen vocantur Sapaudia, Sedunensis, et Lausannensis dioeceseon portio, Burgundia Iurensis vel Sequanorum, Lotharingia, Luciloburgensis Ducatus et Leodicensis dioecesis ac pars Brabantiae supradicta, licet et ipsae linguâ Romanâ vel Gallicâ simliter etiamnum utuntur, quamvis corruptâ. Duo tandem in Lotharingia fluvii Nidae sunt, quorum alter alterum in Sarvum defert: Horum alter Nida Teutonicus, die Teutsche Nide; alter Romanicus vel Wallonicus, die Welsche dicitur, ab accolis German. et Romauâ seu Gallicâ linguâ utentibus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Cumbric language — Cumbric Spoken in Southern Scotland, Cumberland, Westmorland parts of Northumberland, Lancashire and possibly North Yorkshire Extinct 11th–12th century[1] …   Wikipedia

  • ABBATIOLA — in Capitulis Caroli Calvi A. C. 853. c. 3. Missi inquirant de Capellis et Abbatiolis, ex casis Dei in beneficium datis, alibique passim; Capellam denotat, sacellum, seu minus, ut vulgo in Ecclesia Roman. loquuntur, beneficium. Quam in rem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBARI — I. BARBARI Asiae urbs circa Indi fluv. ostia. Ptol. Bermet Castaldo. Meti Resendio, qui eam insulam non urbem vocat, cum Ptolemaeo sit urbs in insula sita. Nunc a Sansone et aliis creditur Amedebatum, Urbs perampla regni Guzarati, sub Imperio M.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRITANNI Primi — seu Brittones, ut ait Beda in c. 1. l. 1. de tractu Armoricano, in Britanntam insulam advecti, austr ales sibi partes eius vindicârunt, et suâ linguâ usi sunt. Multo ante Bedam tradidie Caesar in libro 5. c. 12. Bretanniae maritimam partem ab his …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS III — I. HENRICUS III. in Salburg, nat. A. C. 1603. Obiit A. C. 1640. pater ex Iuliana Elisaberha Rhingravia, Defuncta A. C. 1653. Henrici I. (qui nat. A. C. 1639. uxorem fibi iunxit ex Comitum Hardeccensium stirpe) ac Magdalenae Iulianae (nat. A. C.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NIVIALA — Recentioribus Nivigella et Nivella, oppid. Brabantiae est, ubi Itta, amissô virô suô Pippinô Maiore domûs per Austriam, cum se Deo devovisset, de domo sua templum una cum Monasterio nobilissimo fecit, donavitque magnifice, filiâ Gertrude Virgine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POMANIA — pars Graeciae, alias thraciae dicta. Vide ibi. Sede Imperiali Constantinopoli, quae nova Roma, celebris, hinc nomen accepir. Quamquam non Thraciam modo, sed et Graeciam eô nomine appellari videas, in Asia quoque magnam partem Afiae minoris, seu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROMANI — I. ROMANI Coetus fidelium, in urbe Roma, iam Tiberii Imperatoris tempore, a Christo, inisteriô Barnabae, an Andronici et Iuniae? Vide in Roma, collectus: ad quem D. Paulus Episto lam divinam scripsit, quae 16. capitibus constand, Religionis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WALONES — populi Belgicae, Latinis iuniorib. Wallons ipsis, German. Walen. Inter Scaldim et Legiam fluv. occupantque partem Flandriae, quae Gallicana, ab ipsis la Flandre Wallone, seu Gallicane dicitur, ubi tractus Tornacensis, Duacensis, atque Castellania …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”